monumenta.ch > Plinius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 15
{VIII} Atqui hic Cato sescentesimo quinto anno urbis nostrae obiit, octogensimo quinto suo, ne quis illi defuisse publice tempora aut privatim vitae spatia ad experiendum arbitretur. quid ergo? damnatam ab eo rem utilissimam credimus? minime, Hercules. subicit enim qua medicina se et coniugem usque ad longam senectam perduxerit, his ipsis scilicet, quae nunc nos tractamus, profiteturque esse commentarium sibi, quo medeatur filio, servis, familiaribus, quem nos per genera usus sui digerimus.